Znaleziono 97 Wyniki dla: audivi

  • nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? (Liber Proverbiorum 5, 13)

  • Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”. (Liber Isaiae 6, 8)

  • Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)

  • Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)

  • “Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!”. (Liber Ieremiae 4, 31)

  • Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: “Denuntiate, et denuntiemus eum”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo”. (Liber Ieremiae 20, 10)

  • Audivi, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: “Somniavi, somniavi”. (Liber Ieremiae 23, 25)

  • Audiens audivi Ephraim transmigrantem: “Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)

  • Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”. (Liber Ieremiae 49, 14)

  • Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis. (Prophetia Ezechielis 1, 28)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina