Znaleziono 87 Wyniki dla: bonos fructus
Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
et exclamavit voce magna et dixit: “Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, (Epistula ad Galatas 5, 22)
— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — (Epistula ad Ephesios 5, 9)
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)