Znaleziono 117 Wyniki dla: bos

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo”, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • Haec dixit Dominus ad me: “Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud”. (Liber Ieremiae 13, 1)

  • Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos. (Liber Ieremiae 13, 2)

  • “Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae”. (Liber Ieremiae 13, 4)

  • Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)

  • et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)

  • Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. (Liber Ieremiae 48, 37)

  • Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas”. (Liber Ieremiae 49, 13)

  • Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis”. (Liber Ieremiae 49, 22)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina