Znaleziono 1198 Wyniki dla: caelum et terram

  • ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)

  • quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)

  • Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, (Epistula ad Colossenses 3, 5)

  • et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus; (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum”. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina