Znaleziono 162 Wyniki dla: civitatis

  • Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis (Liber II Paralipomenon 18, 25)

  • Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 20)

  • Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 6)

  • Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. (Liber Nehemiae 2, 8)

  • Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem. (Liber Nehemiae 12, 37)

  • Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos. (Liber Iudith 6, 12)

  • Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, (Liber Iudith 6, 14)

  • Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid contigisset. (Liber Iudith 6, 16)

  • et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarum perambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorum et ipse convertit in populum suum. (Liber Iudith 7, 7)

  • Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis. (Liber Iudith 7, 22)

  • Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus: (Liber Iudith 7, 23)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina