Znaleziono 11 Wyniki dla: compedibus
Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum. (Liber II Samuelis 3, 34)
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)
Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, (Liber Iob 36, 8)
Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius, (Liber Psalmorum 105, 18)
ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, (Liber Psalmorum 149, 8)
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 7)
et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. (Liber Ieremiae 52, 11)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus. (Prophetia Nahum 3, 10)
quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; (Evangelium secundum Marcum 5, 4)
Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. (Evangelium secundum Lucam 8, 29)