Znaleziono 354 Wyniki dla: decem praecepta

  • Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. (Liber Ieremiae 41, 1)

  • Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae. (Liber Ieremiae 41, 2)

  • Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)

  • Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam; (Liber Ieremiae 42, 7)

  • De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. (Liber Ieremiae 52, 21)

  • Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)

  • Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita. (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. (Prophetia Ezechielis 20, 11)

  • eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. (Prophetia Ezechielis 20, 24)

  • Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; (Prophetia Ezechielis 20, 25)

  • Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum, (Prophetia Ezechielis 40, 11)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina