Znaleziono 354 Wyniki dla: decem praecepta

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, (Liber Deuteronomii 6, 20)

  • Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • Custodi ergo mandata et praecepta atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias. (Liber Deuteronomii 7, 11)

  • Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 8, 11)

  • Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)

  • custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius et praecepta, iudicia atque mandata omni tempore. (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt. (Liber Deuteronomii 16, 12)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina