Znaleziono 40 Wyniki dla: deserta

  • cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas; (Liber Sapientiae 11, 2)

  • Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)

  • Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium. (Liber Isaiae 35, 1)

  • qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini” et deserta eius suscitabo; (Liber Isaiae 44, 26)

  • Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione. (Liber Isaiae 61, 4)

  • Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est. (Liber Isaiae 64, 9)

  • Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)

  • Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina