Znaleziono 133 Wyniki dla: desertum a Sinai:

  • Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. (Liber Numeri 21, 23)

  • Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum (Liber Numeri 24, 1)

  • inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)

  • Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; (Liber Numeri 28, 6)

  • Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)

  • Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. (Liber Numeri 33, 8)

  • profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 33, 15)

  • Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava; (Liber Numeri 33, 16)

  • Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades. (Liber Numeri 33, 36)

  • Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab. (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 4)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina