Znaleziono 1103 Wyniki dla: det
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, (Epistula ad Philippenses 1, 9)
ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)
idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. (Epistula ad Philippenses 2, 18)
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. (Epistula ad Philippenses 3, 1)
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! (Epistula ad Philippenses 3, 2)
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: (Epistula ad Philippenses 3, 4)
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. (Epistula ad Philippenses 3, 7)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! (Epistula ad Philippenses 4, 4)
Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. (Epistula ad Philippenses 4, 17)
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; (Epistula ad Colossenses 2, 8)
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae (Epistula ad Colossenses 2, 18)