Znaleziono 91 Wyniki dla: disciplinam doctrina

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)

  • et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)

  • Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram. (Liber Ecclesiasticus 21, 22)

  • Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. (Liber Ecclesiasticus 21, 24)

  • Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)

  • De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)

  • Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)

  • Para verba et sic deprecatus exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis. (Liber Ecclesiasticus 33, 4)

  • Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. (Liber Ecclesiasticus 33, 18)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina