Znaleziono 298 Wyniki dla: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem

  • Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. (Actus Apostolorum 5, 11)

  • dixit: “O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? (Actus Apostolorum 13, 10)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? (Epistula ad Romanos 2, 4)

  • his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; (Epistula ad Romanos 2, 7)

  • Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)

  • Non est timor Dei ante oculos eorum”. (Epistula ad Romanos 3, 18)

  • quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta (Epistula ad Romanos 3, 25)

  • in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)

  • et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina