Znaleziono 196 Wyniki dla: dixi

  • Et egi causam adversus magistratus et dixi: “Quare dereliquimus domum Dei?”. Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)

  • Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: “Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? (Liber Nehemiae 13, 17)

  • Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)

  • Et contestatus sum eos et dixi eis: “Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos”. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)

  • Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)

  • Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”. (Liber Thobis 2, 2)

  • Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: “Pater!”. Et ego dixi illi: “Ecce ego, fili”. Et respondens ait: “Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est”. (Liber Thobis 2, 3)

  • Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)

  • Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. (Liber Thobis 12, 11)

  • Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)

  • Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus. (Liber Iob 17, 14)

  • Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; (Liber Iob 31, 24)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina