Znaleziono 28 Wyniki dla: dixisset
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “Magister adest et vocat te”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)
Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)
Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “Accipite Spiritum Sanctum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 22)
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “Sequere me”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Actus Apostolorum 1, 9)