Znaleziono 713 Wyniki dla: duo
Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. (Evangelium secundum Lucam 9, 16)
Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. (Evangelium secundum Lucam 9, 17)
Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. (Evangelium secundum Lucam 10, 35)
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
Ait autem: “Homo quidam habebat duos filios. (Evangelium secundum Lucam 15, 11)
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae”. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; (Evangelium secundum Lucam 17, 34)