Znaleziono 53 Wyniki dla: estote
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. (Epistula I Petri 5, 8)
Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi, (Epistula Iudae 1, 17)