Znaleziono 75 Wyniki dla: et Edom

  • At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)

  • Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. (Liber I Regum 11, 14)

  • Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. (Liber I Regum 22, 48)

  • Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)

  • Et ait Iosaphat: “Est apud eum sermo Domini”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)

  • Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)

  • Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)

  • In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)

  • Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)

  • Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem. (Liber II Regum 14, 7)

  • Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum?”. (Liber II Regum 14, 10)

  • In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc. (Liber II Regum 16, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina