Znaleziono 246 Wyniki dla: et generationes Ioseph

  • Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. (Liber Esther 9, 28)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph. (Liber Psalmorum 77, 16)

  • Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit, (Liber Psalmorum 78, 67)

  • Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge (Liber Psalmorum 80, 2)

  • Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: (Liber Psalmorum 81, 6)

  • Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, (Liber Psalmorum 105, 8)

  • Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. (Liber Psalmorum 105, 17)

  • Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 2, 53)

  • creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)

  • Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? (Liber Ecclesiasticus 2, 11)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina