Znaleziono 65 Wyniki dla: etenim

  • Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)

  • Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, (Liber Sapientiae 16, 5)

  • Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)

  • Et in omnibus his non apponet cor, etenim omne cor intellegitur ab illo. (Liber Ecclesiasticus 16, 20)

  • Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis non volutabuntur. (Liber Ecclesiasticus 23, 16)

  • Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 38, 1)

  • etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)

  • ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; (Liber Isaiae 18, 5)

  • Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi. (Liber Isaiae 28, 10)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina