Znaleziono 177 Wyniki dla: ex peccato

  • In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)

  • Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; (Liber Sapientiae 10, 13)

  • Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)

  • De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)

  • Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)

  • Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; (Liber Ecclesiasticus 38, 10)

  • si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum”. (Liber Ieremiae 36, 3)

  • VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)

  • Et dixerunt: “Ecce misimus ad vos pecuniam; emite ex ea pecunia holocausta et pro peccato et tus et facite oblationem et afferte super altare Domini Dei nostri; (Liber Baruch 1, 10)

  • Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina