Znaleziono 274 Wyniki dla: factus
Ille autem aspiciens eos ait: “Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, (Evangelium secundum Ioannem 10, 35)
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. (Actus Apostolorum 1, 18)
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)