Znaleziono 699 Wyniki dla: fide ad Deum
Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt, (Epistula ad Hebraeos 12, 23)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)