Znaleziono 44 Wyniki dla: fides

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. (Epistula I Petri 1, 21)

  • quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 13, 10)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina