Znaleziono 67 Wyniki dla: foris
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. (Liber I Regum 8, 8)
Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: “Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius”. (Liber II Regum 10, 24)
Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)
Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)
Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — (Liber Esdrae 10, 13)
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)
Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)
foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; (Liber Iob 31, 32)
Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, (Liber Proverbiorum 1, 20)
nunc foris, nunc in plateis et iuxta angulos insidians. (Liber Proverbiorum 7, 12)