Znaleziono 413 Wyniki dla: fratres

  • Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae. (Liber Esdrae 3, 9)

  • Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 17)

  • Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)

  • et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres eius viginti (Liber Esdrae 8, 19)

  • Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel. (Liber Nehemiae 3, 1)

  • post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiae partis vici Ceilae. (Liber Nehemiae 3, 18)

  • Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua. (Liber Nehemiae 4, 17)

  • Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. (Liber Nehemiae 5, 1)

  • et dixi eis: “Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. (Liber Nehemiae 5, 8)

  • Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas. (Liber Nehemiae 5, 10)

  • A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)

  • et fratres eorum Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan, (Liber Nehemiae 10, 11)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina