Znaleziono 58 Wyniki dla: fugit

  • Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 15)

  • in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 24, 27)

  • In anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)

  • Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. (Prophetia Osee 12, 13)

  • mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)

  • Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)

  • Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)

  • Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)

  • Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)

  • Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina