Znaleziono 119 Wyniki dla: hereditatem registration de familiae

  • omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum seorsum. (Prophetia Zachariae 12, 14)

  • Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. (Prophetia Malachiae 1, 3)

  • Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)

  • Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)

  • Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)

  • Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)

  • Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)

  • Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)

  • in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, (Epistula I Petri 1, 4)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina