Znaleziono 2408 Wyniki dla: hostes Israel

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)

  • Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; (Prophetia Amos 4, 12)

  • Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: (Prophetia Amos 5, 1)

  • Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. (Prophetia Amos 5, 2)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: “Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel”. (Prophetia Amos 5, 3)

  • Quia haec dicit Dominus domui Israel: “Quaerite me et vivetis; (Prophetia Amos 5, 4)

  • Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? (Prophetia Amos 5, 25)

  • Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)

  • “Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)

  • Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)

  • Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio”. (Prophetia Amos 7, 9)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina