Znaleziono 398 Wyniki dla: igitur
Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)
Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Dicebant ergo ei: “Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 10)
Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. (Actus Apostolorum 2, 33)
Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, (Actus Apostolorum 3, 19)
Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. (Actus Apostolorum 8, 4)
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)