Znaleziono 243 Wyniki dla: ignis
infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)
Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. (Liber Sapientiae 16, 17)
Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. (Liber Sapientiae 16, 19)
Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; (Liber Sapientiae 16, 22)
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)
Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur; (Liber Sapientiae 17, 6)
Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
Non incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. (Liber Ecclesiasticus 8, 13)
Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (10. 11) (Liber Ecclesiasticus 9, 9)