Znaleziono 467 Wyniki dla: ille
At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)
et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 12)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 12)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
At ille negavit coram omnibus dicens: “Nescio quid dicis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 8)
dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)