Znaleziono 467 Wyniki dla: ille

  • Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)

  • Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus Dominum!”. Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)

  • Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)

  • Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)

  • At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. (Actus Apostolorum 3, 5)

  • Qui dixit: “Quis es, Domine?”. Et ille: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris! (Actus Apostolorum 9, 5)

  • Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”. (Actus Apostolorum 9, 10)

  • At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)

  • Ille vero ait: “In quo ergo baptizati estis?”. Qui dixerunt: “In Ioannis baptismate”. (Actus Apostolorum 19, 3)

  • Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina