Znaleziono 330 Wyniki dla: ipsi

  • Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia. (Liber Ecclesiasticus 18, 29)

  • Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)

  • Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)

  • Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)

  • Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)

  • Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)

  • Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 20)

  • Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)

  • Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt. (Liber Isaiae 46, 2)

  • et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. (Liber Isaiae 56, 11)

  • Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius. (Liber Isaiae 57, 18)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina