Znaleziono 45 Wyniki dla: iumenta

  • Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)

  • Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. (Liber I Samuelis 23, 5)

  • Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)

  • Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos. (Liber Iudith 4, 10)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius. (Liber Iudith 11, 7)

  • Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)

  • Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)

  • qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”. (Liber Iob 35, 11)

  • iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. (Liber Psalmorum 36, 7)

  • Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. (Liber Psalmorum 78, 48)

  • Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. (Liber Psalmorum 107, 38)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina