Znaleziono 614 Wyniki dla: iuxta

  • Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)

  • duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; (Liber Leviticus 7, 4)

  • Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi. (Liber Leviticus 10, 7)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • milvum ac vulturem iuxta genus suum (Liber Leviticus 11, 14)

  • struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 16)

  • erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. (Liber Leviticus 11, 19)

  • comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. (Liber Leviticus 11, 22)

  • Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, (Liber Leviticus 12, 2)

  • Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. (Liber Leviticus 12, 5)

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina