Znaleziono 95 Wyniki dla: lignum et lucentes et mensurae

  • Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)

  • “Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua. (Prophetia Ezechielis 37, 17)

  • loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 16)

  • Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. (Prophetia Ezechielis 42, 17)

  • Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 18)

  • Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. (Prophetia Ezechielis 42, 19)

  • Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris: (Prophetia Ezechielis 43, 13)

  • ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 11)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina