Znaleziono 551 Wyniki dla: locutus
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, (Evangelium secundum Ioannem 12, 48)
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
Haec locutus sum vobis apud vos manens. (Evangelium secundum Ioannem 14, 25)
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. (Evangelium secundum Ioannem 16, 1)
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)