Znaleziono 132 Wyniki dla: maritali vita

  • Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur; (Prophetia Ezechielis 33, 15)

  • omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet. (Prophetia Ezechielis 33, 16)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)

  • Dixitque ad illos: “Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)

  • At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)

  • in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)

  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)

  • Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)

  • Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)

  • Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina