Znaleziono 899 Wyniki dla: mei
alter vero Eliezer: “Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis”. (Liber Exodus 18, 4)
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto; (Liber Leviticus 6, 10)
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. (Liber Leviticus 25, 23)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; (Liber Leviticus 25, 42)
mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)
Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, (Liber Leviticus 26, 3)
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus. (Liber Leviticus 26, 25)
Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)
“Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. (Liber Numeri 3, 12)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)