Znaleziono 61 Wyniki dla: mendacium

  • Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, (Liber Psalmorum 59, 13)

  • Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. (Liber Psalmorum 62, 10)

  • Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. (Liber Psalmorum 119, 118)

  • Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 119, 163)

  • Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)

  • Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)

  • Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)

  • Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)

  • Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. (Liber Ecclesiasticus 20, 26)

  • et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi adiutor. (Liber Ecclesiasticus 51, 3)

  • longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; (Liber Isaiae 9, 14)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina