Znaleziono 249 Wyniki dla: mittens mare
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Dixit autem Dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)