Znaleziono 46 Wyniki dla: mortuum

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)

  • Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)

  • quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)

  • Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. (Liber Thobis 1, 17)

  • Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. (Liber Thobis 12, 13)

  • Cum autem nemo responderet, aperiens cortinam intravit in cubiculum et invenit illum in scabello proiectum, mortuum, nudum, et caput illius sublatum ab eo. (Liber Iudith 14, 15)

  • et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)

  • cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. (Liber Ecclesiasticus 22, 10)

  • Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit; (Liber Ecclesiasticus 22, 11)

  • Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui; (Liber Ecclesiasticus 27, 20)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina