Znaleziono 216 Wyniki dla: mortuus
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: (Liber Isaiae 14, 28)
Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. (Liber Ieremiae 28, 17)
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)
Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. (Prophetia Ezechielis 18, 18)
Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. (Prophetia Osee 13, 1)
dicentes: “Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “Mortuus est!”. (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
“Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; (Evangelium secundum Marcum 12, 21)
Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari. (Evangelium secundum Lucam 15, 24)