Znaleziono 252 Wyniki dla: murmurantem Moses ignis avaritia

  • et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. (Prophetia Michaeae 1, 4)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos. (Prophetia Nahum 3, 13)

  • Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta. (Prophetia Nahum 3, 15)

  • Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. (Prophetia Zachariae 11, 1)

  • In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Prophetia Zachariae 12, 6)

  • et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)

  • et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 42)

  • et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 50)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina