Znaleziono 337 Wyniki dla: naturalis hominis

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)

  • Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)

  • Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)

  • Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. (Epistula II Petri 2, 16)

  • et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream; (Apocalypsis Ioannis 1, 13)

  • et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. (Apocalypsis Ioannis 4, 7)

  • Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex. (Apocalypsis Ioannis 13, 18)

  • Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 14)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina