Znaleziono 232 Wyniki dla: natus iterum
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
et iterum se inclinans scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 8)
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
Dixit ergo iterum eis: “Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 21)
Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)
Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)