Znaleziono 142 Wyniki dla: nostris
Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 60, 12)
Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 5)
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. (Liber Psalmorum 79, 4)
Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 79, 9)
Quare dicent in gentibus: “Ubi est Deus eorum?”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. (Liber Psalmorum 79, 10)
Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. (Liber Psalmorum 79, 12)
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. (Liber Psalmorum 80, 7)
Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris. (Liber Psalmorum 90, 14)
Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. (Liber Psalmorum 106, 6)
Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? (Liber Psalmorum 108, 12)
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. (Liber Psalmorum 118, 23)
et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 24)