Znaleziono 154 Wyniki dla: oculi
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 10, 21)
Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)
et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; (Liber Deuteronomii 21, 7)
et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 28, 34)
tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; (Liber Deuteronomii 29, 2)
Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui. (Liber Deuteronomii 32, 10)
Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. (Liber I Samuelis 2, 33)
Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. (Liber I Samuelis 3, 2)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)
Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. (Liber I Samuelis 14, 27)