Znaleziono 96 Wyniki dla: opere
Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)
Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. (Liber Exodus 39, 3)
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, (Liber Exodus 39, 8)
Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum (Liber Exodus 39, 22)
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius (Liber Exodus 39, 27)
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”; (Liber Exodus 39, 30)
Cui respondit Dominus: “Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non”. (Liber Numeri 11, 23)
si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. (Liber Numeri 30, 5)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)
et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)
Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)